Latin
79
Galileo, Systema cosmicum 79
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi materia quaedam in mentem venit ad repraesentandum hunc effectum haud paullo accommodatior, &omnino talis, vt mihi persuadeam, istum philosophum comparationem hancce quantouis pretio redempturum. Eae sunt conchae margaritiferae (vulgo matres perularum) quas variis figuris induit artificum ingenium: &quamuis expoliantur accuratissime: tamen adeo varie, diuersis in partibus, dehiscere vel extuberare videntur oculis, vt earum de aequalitate tactus ipse vix fidem faciat. SALV. Pulcherrima profecto speculatio haec est: &id quod factum non est hactenus, alio tempore effectum dari posset: &si productae sunt aliae gemmae atque crystalla, quibus cum illusionibus concharum margaritariarum nihil est negotii, producentur etiam hae ipsae. Interim ne cuiquam occasionem praeripiam responsionem huc pertinentem tacebo, atque id modò curabo, vt iam obiectionibus allatis à Simplicio, satisfiat. Aio igitur, hanc rationem tuam nimis esse generalem: quam vti tu non applicas omnibus sigillatim apparentiis, in Luna conspectis, quibus ego &alii mouemur, vt eam montosam credamus: ita non arbitror inuenturum te quenquam, cui haec doctrina satisfaciat, habeoque persuasum, neque te, nec autorem ipsum in ea plus acquieturum, quàm in re quauis alia à pro posito aliena. E multiuariis apparentiis, quas Lunae cursus de vespera in vesperam exhibet, tu ne quidem vnicam imitari posses efformatâ tuo arbitrio sphaera è partibus magis aut minus opacis ac perspicuis, exacte politam superficiem habente: cùm è contrà ex quacunque mate ria solida, nec transparente, sphaerae construi queant, quae solummodo per eminentias atque cauitates, &varie recepta illuminatione, re praesentabunt easdem ad vnguem apparentias &mutationes, quae in Luna singulas in horas obseruantur. Isthic videbis eminentiarum, lumini Solis expositarum dorsa satis clara, vmbram de sese spargentia densissimam, eamque maiorem minoremue, prout eminentiae ipsae magis dig Dog itize Conchae margaritarum ad apparentem superficies Lunaris in aequitlitatem imitandam aptae. Apparentes inaequalitates Lunae, magis ac minus opacis &perspicuis rebus imitatri non possumus. Aspectus Lunae Carii quacunque opaca materia sunt imirabiles. Apparentiae Goeriae, quibus mentos à Lunam esse probatur. magis minusue distant à confinio, quod illuminatam Lunae partem à tenebrosa disterminat.