Latin
78
Galileo, Systema cosmicum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si corpus propter rotunditatem esset incorruptibile, corruptibilitas consisteret in illis partibus, quae perfectam rotunditatem alterant. Exempli caussa, cubo inest sphaera perfecte rotunda, &quatenus talis, incorruptibilis: superest igitur, vt corruptibiles sint illi anguli, qui rotunditatem cooperiunt &abscondunt. Nihil igitur hic amplius aut maius accidere posset, quàm vt illi anguli, &vt ita dicam excrescentiae corrumpentur. Sed si penitius rem consideremus, in illis quoque partibus versus angulos insunt aliae sphaerae minores eiusdem materiae, ac proinde &ipsae propter rotunditatem suam incorruptibiles: atque ita in reliquis, quae circundant istas octo minores sphaerulas, intelligi possunt inesse &aliae. Quo pacto denique totum cubum, in sphaeras innumerabiles resolutum, incorruptibilem esse concedendum erit. Quae eadem ratiocinatio, similisque resolutio in omnibus aliis figuris locum habet. SALV. Ratio concludendi procedit optime. Quare, si, verbi gratia, crystallum sphaericum figurae suae beneficio esset incorruptibile, seu praeditum facultate resistendi omnibus alterationibus internis &externis, haud video, quidnam adiuncto ad hanc sphaeram alio crystallo, eâque redactâ v. g. in cubum, quid inquam ea dem caussa exteriùs aut interiùs alteretur: nec puto, proptera crystal. lum reddi minus aptum ad resistendum ambienti nouo, ex eadem materia facto, quàm alii alicui è materia diuersa: maxime si verum est, quod corruptio fiat à contrariis, vt Aristoteles ait. Quid autem aliud isti sphaerae crystallinae circumdare possum, quod ei minus sit contrarium ipso crystallo? Sed nos non aduertimus interea tempus effugere. Quod si de singulis propositae materiae particulis adeo prolixe disserendum erit, tarde perueniemus ad finem; praeterquam quod memoria multitudine rerum ita confunditur, vt propositionum quas ordine Simplicius ad considerandum adduxit, vix recordari possim. SIMP. Ego vero bene recordor: Et quod ad hanc specialem quaestionem de montositate Lunae attinet, inconcussa adhuc est, quam adduxi caussa illius apparentiae, quae potest optime saluari dicendo, eam esse illusionem procedentem ex eo, quod Lunae partes inaequaliter opacae sunt atque perspicuae. SAGR. Paullo ante Simplicius apparentem Lunae inaequalitatem, iuxta Peripatetici cuiusdam amici sui sententiam, attribuit partibus Lunae diuerse opacis perspicuis: cuius generis illusiones videmus in crystallis diuersisque gemmis.