Latin
91
Galileo, Systema cosmicum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad alterum dubium, videtur mihi, per ea, quae in speculis accidere considerauimus, optime intelligi posse, reflexionem luminis maritimam terrestri longe debiliorem esse, sic tamen vt id ac cipiamus de reflexione vniuersali. Nam de particulari, quam aqua quiescens in locum determinatum eiaculatur, dubium non est, si quis isto loco consistat, ibi visurum eum in aqua reflexionem potentissimam: ex aliis autem omnibus locis, aquae superficies superficie Terrae videbitur obscurior. Et vt ad oculum hoc demonstrem, age concedamus in hoc atrium, &aquae nonnihil in pauimentum effundamus. Dic mihi iam, nonne perfusus ille later, aliis siccis multo appa ret obscurior? omninò, &talis apparebit, quocunque eum ex loco respicias, excepto vnico, eo nimirum, qui luminis per hanc fenestram ingressae reflexione percutitur. Itaque retrogredere paullatim. SIMP. Ex hoc loco video, perfusam partem reliquo pauimento lucidiorem: idque propterea fieri obseruo, quia per fenestram illapsi luminis reflexio mihi occurrit. SALV. Illa perfusio nil praestitit aliud, quàm vt repleret exiguas illas cauitates laterem asperantes, &superficiem eius redigeret exquisite planam, vnde postea radii reflexi versus eundem locum vniti tendunt: sed reliquum pauimenti, quod siccum est, asperitatem suam habet, innumerabili inclinationum in minimis suis particulis varietate constantem: vnde reflexiones luminis quaquauersum excurrunt, debiliores tamen, quam si simul omnes vnitae incederent: eamque ob caussam parum aut nihil variatur luminis aspectus, si diuersis exlocis illud intueamur, sed vbique sibi similis apparet: etsi multum absit à claritate reflexionis partis aquâ perfusae. Concludo igitur, superficiem Maris, è Luna si conspiceretur, apparituram quidem aequalissimam (exceptis insulis scopulisque) sed minus claram superficie Terrae montosa &inaequali. Ac nisi nollem ampliùs aequo progressus videri, dicerem tibi, me obseruasse in Lu na, lumen illud secundarium, quod eam ex reflexione globi terrestris mutuari confirmo, notabiliter esse clarius biduo aut triduo ante coniunctionem, dum scilicet illam videmus ante auroram in Oriente, quàm post coniunctionem, quando conspicitur vesperi post occasum Solem Reflexio luminis è mari debilior quam è Terra.