Latin
92
Galileo, Systema cosmicum 92
Unproofread scanNot analysed yet
Experimento probatur, aquae reflexionem terrestri debiliorem esse. Lux Lunae secundaria. ante contunctionem, quam post eam, clarior est. in Occidente. Cuius differentiae caussa est, quia hemisphaerium terrestre, orientali Lunae oppositum, parum Maris, &plurimum terrae complectitur: totam enim habet Asiam. contrà verò Luna occidentalis, maxima maria, hoc est, totum Oceanum Atlanticum, Americam vsque, respicit. Quae res probabili satis argumento est, aqueam superficiem terrestri minùs splendere. SIMP. Sed credis ne tu forte, magnas illas maculas in facie Lunae conspectas, esse maria, &clariorem ceteram partem esse Terram, aut tale quid? SALV. Res ea, qua de quaeris, principium diuersitatum est, quas Lunam inter ac Terram esse arbitror, à quibus vt nos expediamus, tempus est, cum nimis diu in Luna commorati simus. Igitur affirmo, si solùm vnicus in natura modus esset efficiendi, vt ex duabus superficiebus à Sole illustratis, altera alteram claritate superare videatur, is scilicet, vt altera terrea, altera aquea esset; tunc necessariò dicendum foret, Lunae superficiem partim terrâ, partim aquâ constare. Sed cum eius rei plures modi nobis cogniti sint, quibus idem effectus producitur, &forsan alii tales adhuc nobis incogniti reperiuntur; ideoque non ausim asserere horum aliquid in Luna extare. lam supra vidimus, laminam argenti albefactam, si politorio instrumento laeuigetur, ex candida obscuram fieri: &humidam Terrae partem aridâ obscuriorem videri. Non minus in dorsis montium syluosae partes nudis sterilibusque caliginosiores apparent: cuius rei caussa est, quia plurimum vmbrae plantis interiicitur: at aprica loca tota illuminantur à Sole. Atque haec vmbrae mixtio tantam vim habet, vt in holoserico villoso florido, artificioseque variegato, color serici dissecti multò videatur obscurior, quàm non dissecti, idque propter vmbras inter pilum ac pilum dispersas: itemque holosericum planum haud paullo nigrius est Ormesino, licet id ex eodem serico sit confectum. Si ergo res quaedam essent in Luna syluis vastissimis similes, earum aspectus visas à nobis maculas repraesentare posset. similis differentia appareret, si eaedem essent maria. Denique nihil impedit, quò minus illae maculae reuerâ sint obscuriores parte reliqua, quo pacto montes quoque niue conspersi clariores apparent. Id quidem in Luna manifeste conspicitur, partes obscuriores totas esse planas, paucis intra se scopulis &aggeribus, sed aliquibus tamen, asperas: reliqua pars clara, tota referta est scopulis, montibus paruis, aggeribus rotundis aliasue figuras itize ras habentibus: ac praecipue circa maculas, maximi montium tractus animaduertuntur.