Latin
94.1 to 94.5
Galileo, Systema cosmicum 94.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Maculas porro superficie plana constare, certo est argumen to, quod videmus, terminum illum, qui partem illuminatam ab obscura distinguit, transeundo per maculas, aequaliter incedere: in partibus claris autem apparere totum anfractuosum ac laciniatum. Sed nescio, an aequalitas ista superfici ei ipsa per se sufficiens caussa sit apparentis obscuritatis, proniorque sum in partem negantem. Praeterea cogito, ingenti discrimine Lunam à Terra distare. Nam etsi facile credo, regiones isthic otiosas ac mortuas non esse: non tamen ausim affirmare, ibidem inueniri motum &vitam, ac multo minus, generari plantas, animalia, aut res alias nostris similes: quae si maxime ibi existerent, diuersissimae tamen essent, &ab omni nostra imaginatione remotae. Quod vt credam, inde persuadeor, quia primùm existimo, materiam globi Lunaris non constare Terra &Aqua. Quae res vna ad generationes alterationesque nostris similes tollendas sufficit. Verumtamen etiamsi concederetur, Aquam ibi Terramque dari: non tamen plantae &animalia nostris similia nascerentur, idque ob duas praecipue rationes: primò quia ad nostras generationes aspectuum Solis varietas adeo necessaria est, vt sine illis esse nullae possint. Iam autem habitudines Solis ad Terram, ab illis quae sunt ad Lunam, valde differunt. Nos, quoad illuminationem diurnam, in maiori parte Terrae, singulis horarum viginti quatuor periodis, noctis atque diei vicissitudinem experimur, quę in Luna menstruo demum spatio absoluitur: item ille Solis in Zodiaco descensus &ascensus annuus qui hiemis aestatisque vicissitudinem, &dierum ac noctium inaequalitatem producit, in Luna vnico mense finitur: cumque Sol apud nos sic eleuetur ac deprimatur, vt inter maximam ac minimam altitudinem intercedat differentia graduum 47. quanta nimirum est distantia ab vno tropico ad alterum; in Luna non nisi 10. gradibus, aut paullo ampliùs, illa differentia constat, quanta scilicet est maxima latitudo Draconis vltra citraque Eclipticam. Nunc consideretur, qualis ope ratio sit futura Solis in Zona torrida, si per quindecim dies conti nuos radiis suis eam ferire pergeret. Per se enim intelligetur, omnes plantas, herbas &animalia pessum itura. Quod si vel maxime gene rationes ibi fierent, illae tamen ab herbis; plantis &animalibus nostratibus diuersissimae forent. Secuned by Google itiz Lunae maculas longi montium tractus circumdant. In Luna non generantur.