Latin
CAPUT I
Gaspare Aselli, De lactibus 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
hîc quoque allucinatio. 5. Progressus. Arteriarum quàm venarum principium obscurius. Rterias Mesaraicas Erasistratus a ἐματος, id est, extremas appellavit; comparando illas, ut Galb explicat ad eas, quae insunt Epigastrio. Nec enim, ut situ, ita continuitate, &exortu proximae unt, sed longissimo originis intervallo se contingunt, exemplo tangentium se aliquando in arboribus foliorum, quae ex diversissimis ramis exoriuntur. 2. Adjacent ferè venis, iis e comites, earumque numerum aequant: Arist. d longè minores esse vult, quàm venas, perangustas, &fibris nervorum proximas, cavas tamen. Putat enim aortam ita semper progrediendo extenuari, &in angustum redigi, ut tandem in extremis partibus ex toto nervi naturam accipiat. Quae sententia alibi à nobis considerata est. 3. Origo iis omnibus ab arteria magna, quae spinae incumbit, hoc est, à trunco arteriae magnae, quae per inferiorem ventrem, venae portae attigua defertur, ex illo ejus ramo, qui mesentericus à recentioribus dicitur, &in superiorem, ac inferiorem dividitur. 4. Insertio nihil diversi habet à venis. Inseruntur n. non secus, ac illae in concavam anfractuum in restinorum partem, eorumque omnium, excepto duodeno, &jejuni principio, in quae à coeliaco ramo vocato, arteriae intestinales dictae, mittuntur. Recentiores Anatomici à ramos mesenterico superiori arterias in jejunum, ileon, &Colum quà ad dextrum renem situm id est, deducunt: inferiorem, potissimùm in coli finistram partem, tum in rectum intestinum absumi ajunt. Sed haud scio an rectiùs, diligentiusque Galen. qui totam arteriae, quae venae portae contigua est, distributionem accuratissimè simul ac brevissimè his verbis f exsequitur Arteria magna deorsum procedens, ex vna statim radice bifariam deducta, ventriculo quidem, &hepati, &lieni alteram partem; caeteram verò intestinis distribuit per duo mesenteria, tum id, quod ad dextram situm primarum est coli partium, tum id, quod est Reππνid est tenuium intestinorum medium. Nam tertium Mesenterium, quod propè sedem pertingit, in sinistra situm, nullam inde assumit arteriam, sed de imis partibus quaedam in ipsum exigna inseritur, quae post venas à magna arteria injugis nascitur. Interdum statim ab initio duplex apparet &è duabus injugibus alteram, hoc est, altiorem in ventriculum, &lienem, alteram, hoc est humiliorem in jecur, &mesenteria dispergit. Ubi obiter rursum notandus error Aristotelis, g qui sicut etiam auctor lib. de respir. utilitate &observavit, negat ab aorta arteriam ullam ad hepar pervenire. Nec satisfaciunt, qui aut de hepatis gibba parte solummodò locutum ajunt, aut id tantùm velle affirmant, non transire per hepar arteriam, sicut transit vena. Simpliciter enim Nulla inquit ab aorta ad hepar vena pervenit. 5. Progressum istarum arteriarum rectè idem Gal. i venarum progressui ius. p. 20. comparat, &vult eodem modo, ut illas, ex tenuissimis, &minimis in majores coire, donec omnes unum in principium conveniant. Illud tantùm discriminis adfert, k quod venarum principium facilè comperitur, quippe quae ad je-k. 6. Anat, admin. 6.