Latin
CAPUT I
Gaspare Aselli, De lactibus 15
Unproofread scanNot analysed yet
coris portas in unam omnes colligantur; arteriarum non ita facilè, quia magis exangues, &crassiori tunica, principium habent contiguum exangui corpori, à quo mesenterium est cum intestinis aptum, quodque mesenterij ἄρππει vocant, id est suspensorium, vinculi naturam habens. Est autem principium illud ad dorsum. Dividenda inquit iddeme Gal. in Mesareum arteria, principium divisionis suae habet medio loco inter ventriI 5. discipiae. culum, ac intestina, &incumbit spinae subjacentibus vertebris, tùm quia vena portae ibi dividitur, venis autem natura, ubicunque nihil prohibet, adjungit arterias; tum quia adjecur ab hac ipsa arteria produci ramum oportuit. CAP. VI. In actiones arteriarum, &usus inquiritur. An chyli quippiam in se alliciant. Galeni, &Hippocratis in eam rem sententia expensa, &in medio relicta. Auctor lib. de utilitate respirationis, &Varolius accuratè confutati. Sanguis per quas vias è dextro cordis sinu in sinistrum subeat. Caeci ductus in corpore. Eactione, &usu arteriarum Mesaraicarum in eo plerique omnes consentiunt, datas intestinis, &mesenterio, non magis, ut virali calore frigoris eorum nativi vim temperent, foveantque, quàm Aut assiduo suo motu, ceu verbere, ventilando illa, &irrigando salutari spiritu, à putredine, &corruptione, cui inprimis, tanquam receptacula quaedam superfluorum, &emissaria, sunt obnoxia, vindicent. Sed praeter hunc usum videtur etiam velle Galenus ut chyli aliquid ex inter a 4. usp. 17. &3. fac. nunt, stinis exhaurire trahendo, eo tempore, quo satiatus ventriculus, quod reliquum habet, in ipsa exonerat. Id verò ex eo demonstrare conatur, quod omne dilatatum necessariò trahat à vicinis, arteriae autem perpetuò dilatentur, &constringantur. Caeterùm ostendit, id quod trahunt esse primò permodicum omninò, &cujus vix sit habenda ratio. secundò exquisitissimè confectum, &levissimum. Posterioris rationem hanc adfert, quia tractus hic non formae, aut qualitatis sit similitudine, cujusmodi, aut ad nutritionem, aut oblectationem referturtrahentis, sed successione ad vacuum, quae necessitate quadam nititur; cùm