Latin
16.5 to 16.7
Gaspare Aselli, De lactibus 16.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quoque visum est, successione ad vacuum concedere tantillum chyli in arterias, ob allatas à Galeno rationes: ita eas ex instituto trahere chylum, &corrivare in cor, id verò nullo modo dandum puto. Quis enim unquam credat subtilissimum sanguinem ex rudi, crudo, &incocto chylo posse existere? Quis etiam non videat repugnare ediametro ingressui in cor chyli, valvulas principio aortae affixas, quae viam omnem reciprocam ab arteria in cor praecludunt? Quae utraque ratio nequaquam aut recens, aut mea est, sed tum ipsius Hippoc, h qui naturam ideò valvas magnae arteriae applicuisse scripsit, ne impurum alimentum, quo arteriae circumfluunt, in cor velieretur, quod purissimo sanguine nutriri oportebat. Quod si illud quęrat quispiam, si nec nutriantur eo, quod sic trahunt arteriae, nec in cor ipsum deferant, quò illud concedat? facilè ei Galenus i responderit, arterias, quemadmodum, cùm dilatantur, trahunt, quod vicinum est sibi, ita, dum constringuntur, vicissim, quod sic traxêre, expellere Quam responsionem, pręter alia, vel aer in pulmonem, per stata diastoles, &systoles intervalla inductus vicissim, &redditus, nec absurdo fortassis, nec levissimo indicio confirmet Argumenta Varolij leviora sunt, quam ut negocium facessere cuiquam meritò debeant. Per vias inconspicuas, &caecas, multa alia, eaque non minus, quàm hoc, quo de agimus, miranda moliri naturam; &exemplis plurimis Ilib. de aliGalenus k ostendit, &Hippocr.