Latin
17.1 to 17.4
Gaspare Aselli, De lactibus 17.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
I auctoritate, cui totum corpus nostrum mento, συμπνοῦν est καὶ ἐκποῦν docemur. Quid igitur prohibet tales quoque è dextro cordi: ma. Fac. nat. sinu in sinistrum per septum ejus cum Gal. ob eas, quas adducit in rationes, statuere. Accedit, quòd istae viae, &si in mortuis, ut aliae plurimę, parùm part. 17. cernuntur, quòd in his, ut Galenus ibid. ait, omnia sunt perfrigerata, &densata, in vivis tamen, quis prestabit, aut nullas eas esse, aut non manifestas, ac patentes? Sed fac esse etiam, nulla sint hęc Gal. in septo cordis foramina, neque sic tamen deerit fortassis alia, &commodior via sanguini venoso à dextro in sinistrum ventriculum traducendo? Mihi sanè nequaquam absurdum videntur, eum sanguinem, qui per venam arteriosam in pulmones, è dextro cordis sinu effunditur, ibi assiduo eorum verbere extenuatum, cum aere, alterâ vitalis spiritus materiâ, in ventriculum sinistrum relabi, quam viam fortè nec Galen ignoravit. Sed haec examinare fusiùs non est hujus loci. Quae de umbilicalibus arteriis adferuntur, ea nihil prorsus aut veri, aut sani habent, &quâ affirmantur facilitate, eâdem negantur. Nec enim materni sanguinis ullam rationem habere chylus potest, quem concedere in sanguinem demum oportet; nec mesaraicae arteriae umbilicalibus ullo modo aut succedunt, aut respondent. Quomodo enim succedant sibi respondeantve, tàm diversi succi, quales sunt chylus, &maternus spiritus, ad tam diversum locum, quales sunt pulmo, &cordis sinus, delatrices arteriae? Nam, ut semel rem dicam, ad cordis ventres, quod planè in foetu ociosum, nec pulsare per se, nec ullos spiritus, aut sanguinem progignere ostendam, Deo volente faciente, alibi fusè, nihil prorsus per arteriam aortam, cui continuae sunt umbilicales, defertur; sed ad pulmones tantùm, fabricato eam in rem à natura de industria canali, qui arteriam magnam cum vena arteriosa committit, nè quippiam, quod pulmonibus debebatur in ventriculos cordis effundatur, ut praeclarè nos jam olim Galenus in docuit. Arteriarum verò illa copia, quae ultimi argumenti loco erat, cur opus habueus part. 6.