Latin
17.5 to 17.6
Gaspare Aselli, De lactibus 17.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
rint intestina, iam suprà in communi earum usu declaratum est. De Erasistrati observatione dicam mox loco aptiore. Nunc id satis est nosse, deceptum eum, non arterias, habuisse pro arteriis. CAP. VII. Pauca de Nervis Mesaraicis. Eorum numerus. Magnitudo. Progressus. Insertio. Principium quà originis, quà divisionis usus, Laudatus Fallopius. Fernelius reprehensus. Arteriis cur contigui isti nervi. E Nervis Mesaraicis pauca dicenda sunt. Quare hoc capite omni eorum negotio defungemur. Multos eos esse, &venis, praecipuè autem arteriis adjacere membranae modo dilatatos, aut opsia docet. Sed &exiguos esse, praeter Galeni a auctoritatem, eadem a G. Anat. aut opsia perspicuè ostendit. Constat praetere à non secus ac venas &arterias custodiae causâ, interduas mesenterij tunicas, in intestina quinque propagari (nam duodenum, si quos habet, à nervis habet oris ventriculi inferioris) &singulos singulis revolutionibus b inseri. Principium in ijs duplex considerari potest, aliud divisionis, aliud originis. De illo Galen. c (&rectè), idem sortitos esse, cum principio arteriarum, &venarum mesaraicarum.