Latin
PRAENOSCENDA DE HIS VASIS
Gaspare Aselli, De lactibus 25
Unproofread scanNot analysed yet
Jam veteres quis non facilè existimet notissimo loquendi modo usos, quo, quod continet, pro eo, quod continetur, vulgo usurpamus, non aliâ causa magis donasse hoc nomine intestina gracilia, quàm quòd conferta illa lactescentibus istis venis, ignotis sibi viderent, in agnis praesertim, &haedis, per quorum intestina ea copia ac ubertate videntur fusae, ac propagatae, ut tota non nisi ex lactei cujusdam roris velut aspergine consistere videantur. Unde non leviter, meo quidem animo, etsi alio, quàm nos, sensu, maximus, &admirabilissimus P Scaliger primùm in agninis positum hoc itomen suspicatur, &inde ad hominem opinione quadam similitudinis, ut solet, traductum. De recentioribus non est quod multum laboremus. Nihil nostrae sententiae officiunt, &facilè adigi ad concordiam possunt. Qui enim vulgares Mesaraicas Lactes appellant, etsi non ferendum errant errorem, ut dicetur suo &proprio loco, ac tempore, hoc ipso tamen pro nobis sunt. Nimirum enim ideò sicvocandas putant, quod allicere in sese ab intestinis chylum sibi persuadent. At qui eo ipso ostendunt, in nostras venas, quae verè id muneris obeunt, &non in alias hoc nomen, quàm aptè cadat, &conveniat. Columbo verò, ac Stephano facilè largiemur, dici Lactes posse, quae illi volunt, hactenus, si, quâ usos veteres diximus, eâdem dicendi figurâ, ipsi quoque uti fateantur. Nam &glandulae Mesenterii, &inprimis Pancreas, adeò Lactibus nostris scatent, ut vel levissimo tractatu, compressuque digitorum, magnam in vivis animalibus, lactei liquoris copiam, velut imbrem profundant. Atque eâdem interpretationis benignitate Gaza quoque attolli potest: cum lactibus nostris Mesenterium nihilo quàm Pancreas minùs, fors magis etiam abundet. Quanquam ille fortassis non debuit à Plinio suo hîc discedere, quem sibi in aliis veluti Cynosuram, quam sequeretur, constituerat. Nam quod Hermolaus in ejus excusationem adfert, Metonymia abusum continentis pro eo, quod continetur, nihil est. Nec enim in Mesenterio, sed à Mesenterio intestina continentur. Sed de nomine tantum est. CAP. XII. Quaesitum de vasorum nostrorum existentia. Primùm verò sint nec ne? Esse, monstratum fide sensus, &conclusum ratione Sensuum veritas, &evidentia prae omni ratione est. In eam rem Aristotelis, &Galeni testimonia. Anatomicus non nisi oculis suis credere debet. Ost explanatam, enodatamque rationem nominis, restat ea videamus, quae ad σ ση sive ad τὴν ὑπαρεῖν, id est, existentiam attinent. De eâ perquirenda nobis duo sunt. Primùm, Verè ne detur, &constet in re quartum hoc vasorum genus? Alterum. Si detur, retus inventum sit, an norum? Diversa haec sunt, &genere à se disjuncta. Nec enim aut ex illo hoc efficitur, ut scilicet, si sint, etiam nota antiquioribus Medicis fuerint: a Top. 9. b 2. us. part. 3. in fine. c Lucre. in 4. d 8. Physic.