Latin
26.1 to 26.4
Gaspare Aselli, De lactibus 26.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
e 3. de gener initiog 2. Simp. 1. i de opt. sect k. 2. de motus muesc. 5. m 2. Simp. 1 n 2. nat. hu rint: aut vicissim ex hoc illud concluditur, ut non sint, si fuerint ignota. Primum horum minimè difficilem habet explicatum, &abunde jam Historiae fide probatum est. Sensu enim eget, ut Aristot. a loquitur, qui id negat, &haud scio an poena etiam. Docet oculorum fides, atque consuetudo plurimas (V. fig. 1. 2. 3 B. )per omnem Mesenterii, abusque centro ejus, regionem, dispergi ramulos candentium vasorum, inde in intestina deferri, ad ipsa scindi in propagines penè infinitas, his propaginibus undique intestina ambiri, ac comprehendi. Docet eadem manifestè distingui, dispararique à vasorum reliquorum singulis, cavitate à nervis, tenuirate tunicarum ab arteriis, à venis candore; ab omnibus simul, tùm succo, quem includunt, qui in nervis nullus, in venis, &arteriis, tota substantia, &colore dispar est. tum locis per quae feruntur. Ut enim saepè tria illa comitantur, attigua iis, aut contigua, ita non rarò ab iis incedunt seorsim, &sola. (fig. 1. 2. 3. litera B.) Denique unum argumentum rem omnem conficit: VENI, VIDE, quae duo in simili re, hoc est, novo invento, sic olim Galenus b jussit. Quicunque vult operum naturae esse contemplator, cum propriis oculis credere oportet &aut ad nos accedere, aut cum aliquo eorum, qui nobiscum versati sunt, versari, aut ipsum per se diligenter exercitari anatomis manu obeundis. „Quid referemus c enim, quod nobis sensibus ipsis Certius esse queat, queis vera, &falsa notamus Qui nisi sint veri, ratio quoque claudicet omnis. Invaletudo quaedam mentis est, inquit Aristoteles, de repudiata sensuum auctoritate, ac constantia rationem requirere. Et alibi. e Sensui magis, quam ratione standum est, rationi hactenus fidendum, si quae demonstrantur, cum iis consentiant, quae nobis sunt à sensit indita, &impressa. Atque haec Aristoteles. Quid Galenus noster? Ille verò multò etiam luculentiùs. Nec enim id solùm, quod Aristoteles dicit, quàm longissimè praevertere F rationis fidei, sensuum evidentiam: sed illa praeterea planè insignia, Qui sensum anteferant rationi g, eos omni ad demonstrandum principio defici.