Latin
26.5 to 26.6
Gaspare Aselli, De lactibus 26.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
nullam habere posse ullius hi magnarum artium scientiam, risum, ac ludibrium in omnibus debere. quid multa? stupidos esse, k ἀναισθήτους, Sophistas Tesse, hoc est, homines ex fraudibus, &fallaciis compositos. Et est ne aliquid his amplius? Est verò. Plus quàm extremè insanire, im atque vaticinari. Quin in re ipsa nostra, ludicium n inquit, circa venarum sectionem non eget demonstrationis, sed sensus. Quòd si omninò ratione tamen agendum sit, haec unica instar omnium fuerit. Necessarium est hoc vasorum genus praeter reliqua. Est igitur. Consecutio clara, ¬issima. Nec enim in necessariis deficere natura potest, quae utilitatum omnium, opportunitatumque provida, assatim, etiam in minùs necessariis, suppeditat. Quod praesumitur, id verò vincet consequens omnis disputatio. Ita facilè, &brevi de primo confecta res est. CAP. XIII. Quaesitum alterum, Novum inventum sint necne? Rectè vidisse veteres alia chylo, alia sanguini deberi vasa, illa tamen ignorasse. Erasistratum novisse, nec agnovisse. Hippocrates, Plato, Aristoteles, Stoici, Herophilus, ipse Galenus, variè illustrati, &explicati. Item Pollux, Rhasis, quidam recentiores, Ajoris operae, &negotii videri potest, de quo secundo loco quaesitum est. Quis enim facilè credat tàm expositam sensui rem, tàm obviam, ita omnibus ante hunc diem, tanquam sepulta in tenebris efset, latuisse?