Latin
TABVLA PRIMA
Gaspare Aselli, De lactibus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nullâ aliâ id causa, quam, ut, quantum in me est, ipse quoque &juvem Anatomes studiosos, &per maiorum vestigia incedens, communis scientiae fines pro virili propagem, proferamque, quò major, ac major semper, accepta ista ab ejus parentibus haereditas, ad posteros transeat: simul, quoad fieri potest τὴν αὐ τοδίδακτον ἀπαιδούτου τῆς φύσεως συφίαν, hac quoque in parte, asseram atque illustrem. quod facere nihil aliud est, vel Galeno teste, quàm verissimum hymnum conditori, ac molitori rerum Deo optimo, sapientissimo, potentissimo, canere. Haec duo, an, quemadmodum sequutum me esse certò scio, assecutus etiam sim, alii viderint. Nec enim unquam inducar, ut pompam muneri meo ipse addam, qui illud apertè &verè profiteor, nec laudis studio, nec gratiae spe, quicquam scripsisse: quarum alteram jam olim contempsi, alteram ne sperem quidem, hoc sanè aevo, quo facilè Omnes inveniunt iam inventa, plerique, quorum ipsis in mentem non venerit, ea non tàm judicant, quàm carpunt, aut in invidiam, vel, si ita libet, calumniam vocant. Quae tamen nequaquam ita accipi velim, tanquam deprecandae calumniae aut invidiae à me dicta, quam tantùm abest, ut pertimescam, ut gavisurus etiam sim magnopere, si communi, cum bonis, &doctis aevi omnis, ac memoriae sive fortuna, sive fato frui mihi liceat. Nullus unquam liber, inquit Plato, Calumniae vim effugit. Et rectißimè Cicero, vitari non posse ne repraehendamur, nisi nihil scribendo. Est autem profecto angusti, &abjecti, &humilis animi, quae facere debeas, quaeque rectè, &ordine facere scias, in iis, nescio quem cujus reprehensiunculae metum, aut publicae utilitati, aut officio praevertere, Nec verò Hectori laudi illud datum fuit Αιδέομαι τρῶας καὶ τρωάδας ἐλκεσιπέπλους, aut quod idem solebat. πουλυδάμας μεῖπρωτος ἐλεγχεῖην ἀναθήσει. Multò verius, rectius, generosius istud, quod apud Horatium Stoicus Damasippus. Invidiam placare paras virtute relictâ? Contemnere miser. Vitanda est improba Siren Desidia, aut, quicquid vita meliore parasti, Ponendum aequo animo. lta