Latin
TABVLA PRIMA
Gaspare Aselli, De lactibus 4
Unproofread scanNot analysed yet
Ita est. Invidiam ac Calumniam is demum vincit maximè, qui contemnit maximè. Sed haec ἐν παρόδῳ. De re ipsa, &dissertatione nostra. 4. Ea nè vel nullis, vel incertis limitibus feratur, erunt illius duo omninò capita; quorum altero ea considerabuntur, examinabunturque, quae de vasis Mesaraicis, ab ipsa infantia Anatomes, ad hoc aetatis, comperta, in literas ab aliis relata sunt: alterum ea habebit, quaecunque ad novum Vasorum quod diximus, genus, &inobservatum hactenus, explicandum, stabiliendumque pertinebunt. His enim duobus, veram omnem, &legitimam approbandarum novarum sententiarum contineri rationem, iam olim Aristoteles &verbo docuit, &exemplo ostendit. Iam utrumque horum, pro re nata, minutiùs iterum ac minutiùs, in progressu concidetur, ne quicquam vel minimum praetereatur. Ita enim, praeter obscuritatem, novitas quoque rei videtur postulare, &tanquam jure quodam suo exposcere. Quippe in re tali, nulla diligentia, aut super vacua esse potest, aut minuta videri debet. Sed pedem ad rem ipsam faciamus. Nam illa, quae dixi, minutiora, opportuniùs rei series, ac consequens ipsa tractatio, quam haec, quae fortè proceßit jam longiùs ac debuit, Praefatio, dixerit.