Latin
37.1 to 37.4
Gaspare Aselli, De lactibus 37.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Putem tamen, saltem quà junctim cum arteriis ferrividentur, eorum participes, aut potius non expertes, quod rei natura postulare illos videatur. Occultas autem illas ἀναστομῶσις cum arteriis, quas idem Gal. g suis venis tribuit, &quorum g 16. ues. par beneficio fieri ait, ut ab illis in has sanguis transumatur, ac ultro citroque commeet, in nostris non agnosco, solo albo humore semper confertis. Communio tria comprehendit, principum, finem, &intermedium utrinque, ab illo ad hunc progressum. Cum triplici enim partium genere intercedere communio, &consociatio parti cuilibet potest, cum iis, à quib. ducit originem, cùm iis in quas finit, cum iis, per quas progreditur. De Origine horum vasorum (intelligo autem semper originem, seu dispensationis, seu eam quam Hippoc. appellat radicationis, ῥζάνως) nihil quod firmiter adhuc dicam, habeo, nisi illud generatim, ibi necessariò esse hoc originis principium, ubi truncus sit, sive earum stipes, aut caudex. At hic ubi sit loci, mihi adhuc incompertum est, etsi, ut comperire possem, nihil non hactenus feci. Possit quis non ineptè fortassis à Pancreate earum originem petere, quod ibi in unum omnes coire, indeque tum deorsum, tùm sursum ad hepar porrigi apparent (tab. 1. &2. C.) Maxima sanè glandula est Pancreas; &colore istis venis haud absimili. Tum venae ipsae hae, nescio quid ibi habent praecipui, propriique miris anfractibus, gyris, flexibus, toto ejus corpore intextae, &quibusdam veluti sive cancellis, sive reticulis, ut in transennis solet, aliae in alias impeditae, ac implicatae, quemadmodum plenius mox dicetur. Adde, quod majoris momenti est, duos ramos, interdum plures, qui ab illo seorsum ad ipsum usque hepatis fissum ascendunt (tab. 2. M. N.) in nullum unum, qui mihi quidem cognitus adhuc sit, coalescentes. In contrarium tamen facit, quod omnino videntur injecoris gratiam extitisse; cujus manus sunt, ut de suis Mesaraicis h. Gal. dice-h 5. de loc. 7 bat; cui denique materiam subministrant, ab eo in omne corpus dividendam, non secus, ac in foetu vena umbilicalis, quam constat planè jecoris esse germen, &propaginem. Sed haec in medio relinquantur. Faciliori negotio, ni fallor, illud expediri potest, quo quaeritur; An, posito, originem à jecore ducere, sui generis venae sint, an portae quaedam ἀποφύσις, sive ἐκφύσις ad eum modum, quo umbilicalis ex veriori sententia. Omninò enim rectius est prius, sui generis esse venas.