Latin
37.5 to 37.6
Gaspare Aselli, De lactibus 37.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &cum porta, utrinque latera ejus stipantes, à Pancreate, ad hepatis sima usque, diversae semper, &distinctae ab ejus trunco incedunt: (tab. 3. &4. M. N.) &inde in hepar receptae, per ejus carnes, nullo prorsus cum eadem porta commercio, nulla confusione, dissipantur, absumunturque (tab. 4. N. O.) ut in equi jocinore non obscurè observare memini. Finis horum vasorum ibi est, ubi &insertio. Inseruntur in omnia intestina, etiam duodenum, ad discrimen vulgatarum, nulla interim penitùs ex eis, vel minimâ, ad ventriculum delati. Plurimae in gracilia insistunt, praesertim in jejunum, quod hilam, sive hiram Varronem: dixisse existimant. Quae, prae- 14. de lingua ter suc. Latina. ter succi in eo tenuitatem, nondum, (ut in fluxus sui principio) spissati satis, coctique, una, &vera causa est, cur id vacuum semper cibo, &inane dissecantibus offeratur. Nam quam aliam proponunt, jecoris viciniam ea, quem locum habere possit, nullus video. Ut enim loco vicinum ei jecur sit, nihil tamen ab eo, ut nec à caeteris intestinis, nisi per Mesenterium, &quae in eo sunt, Lactes potest accipere. At hae, si non longiori, pari utique, ac gracilium caeterorum, tractu dissitae sunt ab hepate, &remotae. Quid quod aequè, aut magis etiam propinquum est hepati duodenum, in quo tamen inanitas illa nequaquam cernitur. Qui verò lacumen quoque, &acrimoniam affluentis in intestini ejus tunicam, bilis, incitantem ad ea excernenda, quae in ipsum illabuntur, pro causa advocant, minùs etiam ferendi sunt.