Latin
CAP. XVIII
Gaspare Aselli, De lactibus 38
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim unquam, nisi perfecta prorsus chyli distributione, cùm scilicet depellendae, detergendaeque cibi reliquiae sunt, in intestina bilis excidit, dum incorrupta sanitate corpus est, nec à statu suo motum. In quo hic perpetuus est ordo, ut primum percoquatur in chylum cibus, mox dividatur in hepar ibi vertat in sanguinem secretus ab excrementis, demum sanguis per universum corpus didatur, &in suum locum excrementa quaeque decedant, Atque haec ipsa ratio eâdem operâ Fallopii in quoque, &Archangeli in commentum evertit, qui volunt bilem ab hepate, per declivem, ac proprium ductum, ad jejunum depelli quidem, etiam cùm chylo adhuc operantur intestina, sed aditu prohibitam, occluso scilicet, à chylo meatu, qui in jejunum pertusus est, ad vesiculam biliariam, quasi refutatam, se referre. Sabini quod volunt, somniant. Libet verò prętere à quaerere ex ipsis, cùm nulla valvula ad porum biliaxium (χολόδερν) obster, &jejunum semper inane sit, quemadmodum in vesiculampotiùs repellatur, quàm in intestinum se proluat, &chylum colore, &quòd pejus est, viru suo inquinet, ac contaminet? Cur item in foetu, qui nunquam edit, cur in iis, qui perierunt inediâ, in quorum intestinis nihil est, quod bilem retrudat, vesicula tamen turgens bile cernatur? Certè haec jugulum petunt huic somnio, &quidem sine missione. Sed de iis fusiùs agere non est hujus loci. Modus insertionis is ipse est, quem Galenus suis Mesaraicis, deceptus, dedit. Hae enim illae sunt verae venae, quae ad intestina instar hirudinum hiant, spongiosis capitulis; quae radicum vicem obtinent; quae in ipsam intestinorum capacitatem sese penetrant. Etsi, ut nihil dissimulem, multis locis expandi quoque per ipsa apparent. Desinunt verò in crustam, quâ interior intestinorum gracilium tunica oblinitur, rugosam, &villoso serico non dissimilem, cui ex tertiae coctionis excrementis procreationis suae origo est, quaeque primùm excoriata in dysenteria ex alvo excidit, ut jam aliis est observatum. Progressus earum, quantùm mihi cognoscere datum fuit hactenus, hic est. Ab intestinis (hunc enim progressum fumo, ut mihi notiorem) per Mesenterium (tab. 1. 2. )obliquo ductu, duas inter ejus tunicas, partim seorsum à vasis reliquis, partim cum illis unà, modò recto ductu, modo eadem transcendentes, &veluti decustantes, per plures glandulas, ad diremptus ramorum praesertim collocatas, in Pancreas usque perferuntur. In Pancreate variè cancellorum (tab. &2. L.) in modum, vel si ita mavis, specie retium, aut capreolorum, implexae sibi mutuò, &corpore confusae, in plurimos, eosque inexplicabiles gyros, anfractusque hâc illac, ferè ut in labyrinthis, aut maeandris intorquentur. Ab eo rursus majoribus jam ramis, per portae latera, quam quibusdam locis corollae instar, sive annuli incingunt (tab. 3. R.