Latin
CAP. XVIII
Gaspare Aselli, De lactibus 40
Unproofread scanNot analysed yet
Ventriculus quomodo sibi laboret, quomodo partibus aliis Li Lactes, sive Lacteas nostras, quae prima est, &communis omnium partium functio, nemo, opinor, in dubium revocaverit oculorum fidem, ac veritatem secutus. Vivunt nimirum, vigentque vasa omnia animalis naturae Quod autem vivit, nunquam omne, idem &alitur, imò quia alitur, ideò vivit nisi alatur victurum, ut rectissimè negaverit Aristoteles, à quicquam à nutritione vitam interesse, aut si quid inter sit, illud totum non in re magis, quàm in verbo, &cogitatione ἐνπολεγῳ esse positum. Hoc igitur cùm certum, ratumque sit, nec contro versiam habet ullam, nec eget disputatione longiori: quemadmodum nec illud, alias praetereà omnes functiones edere, quae nutritioni continentes, ac continuae, nec separari ab illa possunt, &naturam ejus omnem absolvunt; cujusmodi sunt alimentum in sese prolicere; idem arcere, &continere; quod ejus purum, probumque est, sibi adjungere; quod huic diversum, ac contrarium priùs secernere, mox etiam excernere. illud in quaestione esse potest. Quod sit istud, quo alantur, cibus ne, seu, ut vulgo loquiamant, chylus, an sanguis, an utrumque? Si enim verum habet, ventriculum, &intestina, quòd in coquendo chylo, digerendoque occupantur, chylo quoque naturae lege, atque ordine semper, sanguine verò non nisi per longiores inedias ali, atque educari; eadem utique harum partium ratio fuerit, ut quae ipsae quoque chyli procurationi sunt addictae. At enim chylo, quo diximus modo, nutriri ventriculum, &intestina, ita certum, acceptumque est Galeno, ut prodigio viderisimile queat, esse, qui aliter pronunciare audeant. Pluribus locis V, &quidem totidem verbis, id affirmat. Nec momentum habet, quod regerunt quidam, &contrà disputant, nequaquam, quod nos, sed id tantùm velle Galenum, ἀπολάνειν, id est, voluptatis quendam levem, nec duraturum fructum ex chylo capere, quod, inquiunt, vetus interores voluptari interpretatus est, Archangelus e imperfectè, Massa à secundariò nutriri. βδὲν ἐμὲς. Fracta vitra, &somniorum interpretamenta, Primùm quaero, quemadmodum appellant imperfectam nutritionem, &secundariam, an ut passim dicimus esse puerum imperfectum hominem; &rei magnitudinem, figuram, intervallum, alia his similia, secundo loco, seu ut ipsi, secundariò videntibus nobis percipi.