Latin
41.1 to 41.4
Gaspare Aselli, De lactibus 41.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At sic nihil minus, quàm quae volunt effecerint, ut scilicet verè, &propriè nutritio non sit illa ex chylo Galenica ἀπάλαυστις Quin vera maximè, &germana prorsus ita fuerit, non secùs quàm &puer verus est, ac germanus homo; &verè, ac propriè rei magnitudo, &caetera, quae diximus, aspectu oculorum accipiuntur. At enim non hoc inquiunt, volumus, quod tu insimulas, aliud est, quod intelligimus. Quin mittunt igitur aenigmata, &humanè, hoc est, planè, &apertè loquuntur, nosque participes faciunt suae sapientiae? Quò (malum) griphi, &scrupi in re clara? Non omnes Hortensij sumus, aut sphingem domi habemus, &iniquè injurius est, ait ille e qui suae intelligentiae interpretari alios aequum censet Iam de ἀπολαύσι quae jactant, Cui non notus Hylas? Etsi enim voluptas interdum seu voluptaria oblectatio, subjecta notio huic verbo est, non minùs tamen, &saepiùs nutritionem, eamque veram, &perfectam significat, Medicis praesertim, &Philosophis, in his Hippocrati, Aristoteli, Theoprasto, Alexandro, &alijs. Quorum in hanc rem testimonia, &auctoritates quamvis magno numero, &vero adferri possent, si id operae sit precium. Non est. Abunde ipse, quid velit sibi Calenus aperit nobis, si nostri modo juris, nec opinionibus mancipati sumus, qui ea omnia isti ex chylo ἀπλαύαι tribuit, quae nisi in exactam, &absolutam omnibus numeris nutritionem convenire nullo modo possunt. Aij saturari ventriculum chylo F. Ait Sua ipsius causa cibum suscipere g, ut eo tùm fruatur tùm suppleat, quod sibi defit, Ait Constringi ad cibos ventrem h, ut accommodatum sibi ex ijs alimentum eliciat. Ait trahere, &retinere, ut ejus, quod in i qualitate conveniens, consentiensque sibi est, aliquam partem capiat. Ait, quod in cibo optimum est, id halitu specie paulatim in sese allicere, sugendo in tunicas suas reponere k, ijs adjungere, agglutinare, denique adsimilare I. Nihil potuit clarius, nihil explicatiùs. Non vrgeo verba toties inculcata, iterataque nutrimenti, alimenti, ejus quod in qualitate conveniens est quae ut extorqueri nulla ratione possint, torqueri tamen possunt. Illud petere libet à Medicis istis ἀπλανετικοῖς nutritionem qui tandem definiant?