Latin
CAP. XXIII
Gaspare Aselli, De lactibus 52.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ita, inquit, latent inmembrana, ut potestate, quàm actu inesse videantur; tum ita intertextae sunt, &in sese mutuo implicatae innexaeque, ut moveri nullo modo possint. Altero à sensu, Quia nec contractio in illis, nec dilatatio cernitur. At cerni debebat, si traherent, pellicerentque, exemplo gulae, uteri, aliorum. Atque ex his illud tandem concludit, tractum illum earum, &pulsum, quia fiat illis quietis, nonnisi aequivocè ita dici posse. Nolo hic illud negare, ad θυσπίθειαν etiam facere. Illud ajo, quas contrà tractum, pulsumque istarum fibrarum adfert rationes, minimè mihi videri militare.