Latin
52.9 to 52.11
Gaspare Aselli, De lactibus 52.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Habent verò nec id cuiquam obscurum esse potest, aut dubium, quisquis diligentiùs aliquando de ijs consideraverit. At de illis quidem, quae insunt in ipsis, mox videbimus; de partium verò singularum è quibus conditae constant, concentu, consensione, concordia, quâ, ut continuatâ quadam cognatione, conspirant in fuam functionem, inde aestimari poterit Partium organi, inquit Galenus g, unam &certam ex se actionem promentis, aliae sunt in ipsa actionis causa (partes principes has alibi vocat:) aliae ita se habent, ut sine ijs non fiat actio: aliae faciunt, ut earum ope meliùs fiat: aliae denique ad harum omnium spectant conservationem. Nulla harum, quod mireris in tanta paucitate (tres enim omninò sunt) Lacteis nostris deest. Vis causam distributionis principem? Ecce tibi fibras rectas, &transversas. Vis alias? en fibras obliquas, Carnem, Membranas. De fibris non me fugit, quod etiam supra monui, eas venis Vesalium omninò negare: Fallopium, etsi admitit, (quamvis aegrè id quoque) nihil tamen prorsus eorum, quae nos, ijs tribuêre. Sed esse rectas, transversasque, his venis nostris, ut &alijs, principis partis vicem, facilè ratio vincit. Nam nec partem ullam aliam similem illis reperire in corpore est, quae una est, &praecipua principis partis g praerogativa. Et iam ante ostensum est, rectas tractui transversas pulsui praeesse. At enim tractu, &pulsu, omne, quantum est, distributionis munus perficitur. Accedit Galeni h auctoritas, qui commune id ait naturalibus omnibus instrumentis, ut non nisi fibrarum ministerio, beneficioque moveant: tùm arterijs, quarum, (quod quidem hanc ad rem pertinet) eadem planè est, quae venarum, ratio, perspicuè fibras, quibus transmittant, i attribuit Quibus omnibus sit, ut facilè seorsim à Fallopio sentiam. Quid enim contrà ille? Vult ad solam δυσπάθειει datas venis, ne rumpantur à violentis sanguinis occursibus, extenta illarum ope in omnes partes venae tunicâ. Trahere autem, aut pellere duplici argumento negat. Altero à structura eorum petito.