Latin
52.5 to 52.8
Gaspare Aselli, De lactibus 52.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim nihil aliud usus quàm quod vulgò ἀχρησία bapellatur, id est, ad utendum b 17. us parquaedam aptitudo, actio autem semper sinus est δρασταν, id est, efficiens motio modo, quo suprà iam explicatum est. Oritur verò ex hac alia differentia, quae est, quòd idem usus, et si parte, in qua in est, non secus, quàm actio ipsa, naturâ, &dignitate prior est, ut praeclarè Galenus contrà Epicurum, &Asclepiadem crisp. c. 22. disputat, actione tamen his omnibus modis est posterior. Quomodo enim posterior ea non sit, in quam totus refertur: cujus inprimis gratiâ membris à natura est datus, atque ingenitus quâ tanquam regulâ, &normâ d, omnis cùm d 1. s. pars. illius, tum partis ipsius perfectio judicature Quòd si quando Galenus dixit è tempore quidem, seu ut ipse loquitur, τῆνενέσι posteriorem actione, dignitate verò priorem, praestantioremque Usum illum nihil id nobis officit. Nequaquam, cum haec ita dixit, intellexit usum, de quo nos hic agimus, qui ad actionem comparatur, sed actionis ipsius finem, id est usum, qui ab actione partis toti corpori accedit. Et meritò actioni suae hunc usum anteponit, non eâ solùm causa, quia in eum actio, ut in finem fertur, eoque indepto cessat: (est autem finis naturâ suâ ijs semper, quae fiunt ejus gra tiâ, praestabilior:) sed illa etiam, quòd latiùs ipse multò, quàm ista patet, &ac plura pertinet, non unam partem, sed universum corpus complexus Hoc verò ita explicato, constitutoque, actionis perfectione partis omnem cùm usum, tùm ἀρυίαι judicari, aestimarique: &reperito praeterea, ex iam dictis, propriam, &praecipuam Lactearum functionem in chyli versari distributione, minimè difficile, opinor, fuerit, de omni earum tùm usu, tum ἀροία pronunciare. Nimirum duo, non plura, actionis omnis perfectio, in debito illi membro requirit, alterum, ut singulae ejus particulae, alterum ut quae in eo, &in illis insunt omnia, ad colendum, efficiendumque munus suum, tanquam collatis in commune viribus, conspirent, ac consentiant. His enim ceu limitibus rem hanc stotam jam olim Galenus, naturâ duce, definivit, &illud praeterea, partem cui adsunt ista, eâ esse absolutione, perfectioneque, ut si vel tantillum ejus, aut perimere, aut commutare conêre, totam ipsam tollas, aut pervertas. An igitur habent ista omnia Lacteae nostrae?