Latin
CAP. XXIIX
Gaspare Aselli, De lactibus 55
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIIX. Quae accidunt Lacteis, quos ex se usus in actionis commodum promant? Figura 2. Asperitas 3. Cava, &Meatus. 4. Valvulae in meatibus Angustia 6. Continuitas 7. Numerus, &Magnitudo 8. Situs. 9. in sertio. 10. Modus insertionis II. Crusta quae in intestinis 12. Adeps 12. &glandulae, quae in Mesenterio. Hippocrati lux. τὸ τελματῶδες quid? Fa llopij meatus oleaginosi. Bolus seu buccea dulcis. D partis integritatem, plenamque &perfectam absolutionem non necessaria minus sunt Quae illi accidunt, &communi Compositionis nomine à Medicis comprehenduntur, quàm aut ipsa Temperies, aut quae Temperiem consequuntur. Nimirum non per illa, quam per haec seciùs, aut agunt partes id ipsum, quod agere aptae natae sunt, aut ad suos, &necessarios usus, opportunitates que instruuntur. Organum apprehensionis manus sunt. Qui actionem tàm insignem, tam homini neccessariam, &tantùm non propriam moliuntur? Per conformationem, respondent, post Hippocratem a, Aristot. B, &Gal. c. Nisi sic a Hipp. ἐν ιητρείω. c. 28 divisa esset in gigitos, nisi digiti ita distincti articulis, ita sibi in vicem oppositi ni b Arist. 4. complecteretur, nil teneret. Chylum, ut ad rem nostram veniamus, distribuum Part. 10. Lacteae. Quemadmodum peragitur distributio ista? A fibris per Temperie c Gal. 1. us. suam, sed, ne vacillet quid aut claudicet, titubetve. praeter caetera, imò supra caetera, praestante suos usus, &tanquam operas, reliquâ totius venae compositione. Et hos ergo lisus explicare oportet, qui soli adhuc ex ijs supersunt, quos propriè, &simpliciter partis Usus diximus. Fier id hoc capite, &ordine ipso d sup. c. 18. illo, quem suprà d proponendis, quae Lacteis accidunt, in Historia, tenuimus. Nam quot sint, &qualia, quàm varia item, &multiplicia, satis jam ibi dictum, de claratumque est. 1. Figuram habent Lacteae teretem, &oblongam, quia ad remotam partem distribui succum, quem vehunt, oportebat. Est enim, supra caeteras omnes, è de differ ejusmodi distributioni, figura haec accommodatissima e, quâ, &ideò Vasorum moro. 3 reliqua omnia genera, arteriae, puta venae, nervi sunt donata. 2. De Laevitate, quae in extima tunica, jam egimus. Inaequalitas verò illa, &veluti asperitas interior, ad chyli moram non nihil facit, &per eam ad meliorem quandam, qualiscunque ea sit, praeparationem. Quo enim quid moram trahit in parte diutiùs, eò coquitur ab ea rectiùs, &felicius, ut illud non malè huc poëtae conveniat. Habent parvae commoda magna morae. 3. Cavis suis, &veluti meatibus destitutae si essent, ne distributio quidem chyli ulla esset. Hinc fieri adeò videmus, ut occlusis, obstructisque his ceu canaliculis, aboleatur quoque continuò, ac pereat ipsa distributio. Et rectè f Gal. ἀνάλλοις veFde differ. nae functio est, non quâ corpus illa est, sed quà meatum habet. Praecipuus hic usus est.