Latin
55.5 to 55.6
Gaspare Aselli, De lactibus 55.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non eadem in caeteris hujus generis dignitas, &explicatus habent faciliores. Fibrarum illa mediocris durities, quae frigidae, h &siccae parti, &ex lenta materia conditae, assidet tantùm non neccessariò, quem habeat usum notius est quàm ut pluribus dici debeat. Album earum, sive ut Plautus albitudo, ut Varro, albor, nihil habet ad usum peculiare. Nempè materiae, ex qua conditae primùm venae istae sunt, id est seminis, necessitatem sequitur, ut in caeteris omnibus partibus, quibus origo ex illo est. Simile i Gal. 2. proSimile de laevitate est, si Gal. i modo fides est. Et ipsa enim materiae comita gein. 21. tur, ubi aequaliter scil. percocta à natura fuerit, ita ut nulla pars ejus effugerit vim, ac facultatem. Si tamen ex his quoque usum omninò velis, non decuit per laevia viscera intestina, &jecur, venas nisi laeves, &aequabiles undique perducere