Latin
55.1 to 55.4
Gaspare Aselli, De lactibus 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVII. Ex iis, quae insunt, Temperies quid Lactearum actioni accomodet? quid item, quae consequuntur, albor, laevitas, tenuitas, &raritas tunicarum, fibrarum durities? Temperies frigida, &sicca robur parti, &constantiam in primis tribuit. Albor materiae necessitatem sequitur, fors etiam laevitas. On satis est, ut diximus, si partium organi singularum, suas quaesque, ad promovendam illius actionem, vires intendat, ac conferat: oportet hoc ampliùs, ut ea quoque, quae in parte qualibet insunt, Temperies puta, Quae consequuntur, Quae accidunt, mutueandem in remoperas tradant. Haec enim illa sunt, inquit Galenus a, per quae &agit pars quaelibet, quod debet, &praestat, quae agenti sunt ex usu. Et ista igitur nobis videnda sunt. Ac in Temperie quidem non est, quod diu immoremur. Sive enim ipsamer facultas illa est, sive facultatis primum, &proximum instrumentum, quantam ad omnem actionem vim habeat, ignorari nullo modo potest. Per Temperiem, inquit idem b Galenus, quae propria substantia est cujusque partis, magna ex parte organum quodvis suam actionem nancisci inventes, si ratione, &suis ponderibus rem examines. Et sanè, frigiditas, &siccitas, ut, cujus proprium est contendere e partes, &adducere, &in unum cogere, tum ijsdem praestare stabilitatem d, ac firmitudinem, non potest non plurimum, praeter caetera, &fibrarum augere robur, &ad omnem actionis constantiam proficere. Scitum illud est plus posse vires junctas, &unitas. Sed refertur in primis ad privatam nutritionem ejus vis, quae actio est, ut ostendimus, singulis partibus communis. Temperies enim illa est, ait e Galenus, qua pars quaelibet tùm familiaria sibi allicit, cumplectitus coquit: tum aliena expellit, atque à se segregat. Inter ea, quae consequuntur, eminent, &praecipuam animadversionem requirunt, Tenuitas, &Raritas, quae in tunicis istarum venarum cernitur, quà in jecur se inferunt potissimùm, sed &extra jecur. Utrobique usum praebent non contemnendum. In hepate in causa sunt, ut &citiùs in ipsum, &pluribus mo dis chylus transsumatur, quem usum Galenus f suis quoque Mesaraicis tribuit, etsi falso. Extra jecur id praestant, ut facilius, ejus beneficio, in corpora ipsis substrata, quicquid inest chylo coenosae humiditatis, ut Hippoc. g loquitur, deponatur, &sic quod reliquum ejus est, purius, defaecatiusque ad hepar perveniat.