Latin
Lines 1.99-1.101
Gauss, Demonstratio Nova Theorematis Omnem Functionem Algebraicam Rationalem Integram Unius Variabilis in Factores Reales Primi Vel Secundi Gradus Resolvi Posse Auctore Carolo Friderico Gauss Helmstadii Apud C. G. Fleckeisen. 1799 1.99-101
Not analysed yet
Contra hanc demonstrationem obiici posset dubium, annon possibile sit, vt quantumuis longe progrediaris, et quamuis valor ipsius U semper decrescat, tamen haec decrementa continuo tardiora fiant, et nihilominus ille valor limitem aliquem nusquam attingat; quae obiectio responderet quartae in art. 6. Sed haud difficile foret, terminum aliquem assignare, quem simulac transieris, valor ipsius U necessario non modo semper rapidius mutari debeat, sed etiam decrescere non amplius possit, ita vt antequam ad hunc terminum perueneris, necessario valor 0 etiam affuisse debeat. Hoc vero et reliqua, quae in hac demonstratione addigitare tantummodo potui, alia occasione fusius exsequi mihi reseruo.
E r r a t a.
Pag. 7. annot. lin. 5. pro imaginarium l . imaginariam. p. 13. l. vlt. pro 23. l . 24. p. 14. l. 17. pro 2-1 ,l . 2m-1 . p. 15. l. 4. por vnum l . vnam. p. 16. l. 12. pro multiplicetur, l . multipliceturque. ibid. l. 21. pro aliaque, l . aliqua. p. 28. l. 7 et 8. pro cosφ ,l . rcosφ .