Latin
SECTIO SECVNDA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
omnes diuersi, patet A et K diuisorem communem praeter 1 non habere, siue inter se esse primos. Pluribus numeris A, B, C etc. propositis maxima omnibus communis mensura ita determinatur. Resoluantur omnes in suos factores primos, atque ex his excerpantur ii, qui omnibus numeris A, B, C etc. sunt communes, (si tales non adsunt, nullus diuisor erit omnibus communis). Tum quoties quisque horum factorum primorum in singulis A, B, C eto. contineatur, siue quot dimensiones in singulis A, B, C quisque habeat, adnotetur. Tandem singulis facioribus primis tribuantur dimensiones omnium quas in A, B, C etc. habent minimae, componaturque productum ex iis, quod erit mensura communis quaesita. Quando vero numerorum A, B. Ceto. minimus communis diuiduus desideratur, ita procedendum. Colligantur omnes numeri primi, qui numerorum A, B, C etc. aliquem metiuntur, tribuatur cuiuis dimensio omnium quas in numeris A, B, C etc. habet maxima, sicque ex omnibus productum confletur, quod erit diuiduus quaesitus. 26525; C =864–2552.