Latin
SECTIO SECVNDA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Pro inueniendo diuisore communi maximo habentur factores primi 2, 3, quibus dimensiones 3, a tribuendi; vi de fiet =2332 2 72; diuiduus vero communis minimus erit 26355. 7= 60480. Demonstrationes propter facilitatem omittimus. Ceterum quomodo haec problemata soluenda sint, quando numerorum A, B, C etc. in factores resolutio non detur, ex elementis notum. 19. Si numeri a, b, cete. ad alium k sunt primi, etiam productum ex illis abe etc. ad R primum est. Quia enim nulli numerorum a, b, c etc. factor primus cum è est communis productumque abcetc. alios factores primos habere nequit, quam qui sunt factores alicuius numerorum a, b, c etc. ,productum abe etc. etiam cum è factorem primum communem non habebit. Quare ex art. praec. k ad abs etc. primus. Si numeri a, b, c etc. inter se sunt primi, aliumque k singuli metiuntur: etiam productum ex illis nunierum k metietur. Hoc aeque facile ex artt. 17, 18 deriuatur. Sit enim quicunque producti abc etc. diuisor primus p, quem contineat *vicibus, manifestumque est, aliquem numerorum a, b, c etc. eundem hunc diuisorem *vicibus continere debere. Quare etiam i, quem hic numerus metitur, a vicibus diuisorem p continet. Similiter de reliquis producti abe etc. diuisoribus. Hinc si duo numeri m, in secundum plures modulos inter se primos a, b, c etc. sunt congrui, etiam sedibzy G Goo cundum productum ex his congrui erunt. Quum enim m-n per singulos a, b. c. etc. sit diuisibilis, etiam per eorum productum diuidi poterit. Denique si a ad b. primus et ab per b diuisibilis. erit etiam &per b diuisibilis. Namque quoniam ab tam per a quam per b diuisibilis, etiam per ab diuidi poterit, i. e at -1 erit integer.