Latin
LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A
Gauss, Disquisitiones arithematicae 134
Unproofread scanNot analysed yet
Quum omnium harum propositionum demonstrationes ex iisdem principiis sint petendae, necesse non erit omnes euoluere: demonstratio prop. 9, quam apponimus tamquam exemplum inseruire potest. Ante omnia autem obseruetur, quemuis numerum formae 4n +1 aut nullum factorem formae An 4 3 habere, aut duos, aut quatuor etc. i. e. multitudinem talium factorum (inter quos etiam aequales esse possunt) semper fore parem: quemuis vero formae An 4. 5 multitudinem imparem factorum formae 4n 4. 5 (i. e. aut vnum aut tres aut quinque etc.) implicare. Multitudo factorum formae 4n +1 indeterminata manet.