Latin
LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A
Gauss, Disquisitiones arithematicae 155
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 9 ita demonstratur. Sit A productum e factoribus primis a, ac, at etc. ,b, b. bo etc. ; eritque factorum b, bi, be multitudo par (possunt etiam nulli adesse, quod eodem redit). Iam si a est residuum ipsius A, erit residuum etiam omnium factorum ac, a“, a“ etc. b. b. b´´ etc. quare per propp. 1, 3 art. praec. singuli hi factores erunt residua ipsius a, adeoque etiam productum A. –A vero idem esse debet. Quodsi vero –a est residuum ipsius A, eoque ipso omnium factorum ac a´´ etc. b, be etc. ; singuli a′ a“′ ete erunt ipsius a residua, singuli b, b′ etc. autem non residua. Sed quum posteriorum multitudo sit par, productum ex omnibus, i. e. A, ipsius a residuum erit, hinc que etiam –133. Inuestigationem adhuc generalius instituamus. Contemplemur duos numeros quoscunque impares inter se primos, signis quibuscunque affectos, P et Q. Concipiatur P sine respectu signi sui in factores suos primos resolutus, designeturque per p, quot inter hos reperiantur quorum non residuum sit Q. vero aliquis numerus primus, cuius non- residuum est Q, pluries inter factores ipsius P occurrit, pluries etiam numerandus erit. Similiter sit q multitudo factorum primorum ipsius Q, quorum non residuum est P. Tum numeri p, q certam relationem mutuam habebunt ab indole numerorum P, Q pendentem. Scilicet si alter numerorum p, q est par vel impar, numerorum P. Q forma docebit, vtrum alter par sit vel impar. Haec relatio in sequenti tabula exhibetur. Erunt p, q simul pares vel simul impares, quando numeri P, Q habent formas: 2. JA, A S.