Latin
LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A
Gauss, Disquisitiones arithematicae 140
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo si P est formae+A, Q formae –A, erit p =q (mod. 2) ex prop. 2 quam modo demonstrauimus; hinc, ob p. =p, erit po =q. Est itaque etiam prop. 5 demonstrata. Eodem modo prop. 7 ex 3; prop. 8 vel ex 4 vel ex 7; prop. 9. ex 6; ex eademque prop. 10 deriuantur. 135. Per art. praec. propositiones art. 133 non quidem sunt demonstratae, sed tamen earum veritas a veritate theorematis fundamentalis quam aliquantisper supposuimus pendere ostensa est. At ex ipsa deductionis methodo manifestum est, illas valere pro numeris P. Q, si modo theorema fundamentale pro omnibus factoribus primis horum numerorum inter se comparatis locum habeat, etiamsi generaliter verum non sit. Nunc igitur ipsius theorematis fundamentalis demonstrationem aggrediamur. Cui praemittimus sequentem explicationem. Theorema fundamentale vsque ad numerum aliquem M verum esse dicemus, si valet pro duobus numeris primis quibuscunque, quorum neuter ipsum M superat. Digitized byl Dogi Simili modo intelligi debet, si theoremata artt. 131, 132, 133 vsque ad aliquem terminum vera esse dicemus.