Latin
LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A
Gauss, Disquisitiones arithematicae 141
Unproofread scanNot analysed yet
Facile vero perspicitur, si de veritate theorematis fundamenlalis vsque ad aliquem terminum constet, has propositiones vsque ad eundum terminum locum esse habituras. 136. Theorema fundamentale pro numeris paruis verum esse per inductionem facile confirmari, atque sic limes determinari potest Hanc invsque ad quem certo loco teneat. ductionem institutam esse postulamus: prorsus autem indifferens est quousque eam persequuti simus; sufficeret adeo, si tantummodo vsque ad numerum 5 eam confirmauissemus, hoc autem per vnicam obseruationem absoluitur, quod est 4 SNZ, E 315. Iam si theorema fundamentale generaliter verum non est, dabitur limes aliquis. T, vsque ad quem valebit, ita tamen vt vsque ad numerum proxime maiorem, T +1, non amplius valeat. Hoc autem idem est ac si dicamus, dari duos numeros primos quorum maior sit T +1, et qui inter se comparati theoremati fundamentali repugnent, binos autem alios numeros primos quoscunque, si modo ambo ipso T †1 sint minores, huic theoremati esse consentaneos. Vnde sequitur, propositiones artt. 131, 132, 133 vsque ad T etiam locum habituras. Hanc vero suppositionem consistere non posse nunc ostendemus. Erunt autem secundum formas diuersas, quas tum ed by Dogle T /1, tum numerus primus ipso T† 1 minor, quem cum T —1 comparatum theoremati repugnare supposuimus, habere possunt, casus sequentes distinguendi. Numerum istum primum per p designamus. Quando tum T +1 tum p sunt formae 4n 4 1, theorema fundamentale duobus modis falsum esse posset, scilicet si simul esset, vel TE PR(T 4. 1) et X(TI)Np, vel simul ZEPN (T1) et =(T I) Rp. Quando tum T +1 tum p sunt formae 4n -3, theor. fund.