Latin
311
Gauss, Disquisitiones arithematicae 311
Unproofread scanNot analysed yet
Simplicitas formae alicuius (a, b, c) manifesto ex magnitudine numerorum a, b, c aestimanda est, meritoque forma (al, bu ce) minus simplex dicetur quam (a, b, c), si a —a, bi –b, c. &c. Sed hinc res nondum determinatur penitus, arbitrioque nostro relinquitur e. g. ,vtram ex formis (17, 9, –45), (5, 9, –153) pro simpliciori habere malimus. Plerumque tamen e re erit, sequentem normam obseruare: I. Quando determinans D est negatiuus, adoptentur formae reductae in singulis classibus contentae tamquam formae repraesentantes; vbi verò in eadem classe duae formae reductae reperiuntur (quae erunt oppositae, art. 172), recipiatur ea cuius terminus medius positiuus. II. Quando determinans D est positiuus non quadratus, euoluatur periodus formae alicuius reductae in classe proposita contentae, in qua aut duae formae ancipites inuenientur aut nulla 1) In casu priori sint formae ancipites hae: (A, B, C, (A, B, Ci); residua minima numerorum B, B secundum modulos A, At resp. M, M. (quae positiue accipi poterunt nisi sunt DMM. =o; denique —=N. His ita factis, ex formis (A, M, —N), (A, M, Ni) ea quae simplicissima videtur pro forma repraesentante accipiatur.