Latin
512
Gauss, Disquisitiones arithematicae 512
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc iudicio forma cuius terminus medius =o praeferatur; quando vero terminus medius aut in vtraque aut in neutra est o, ea quae terminum primum minorem habet alteri praehabenda, et quando termini primi magnitudine sunt aequales signis diuersi, signum negatiuum positiuo postponendum 2) Quando vero nulla forma anceps in tota periodo habetur, eligatur ex omnibus periodi formis ea quae terminum primum sine respectu signi minimum habet, ita quidem, vt si duae formae in eadem periodo occurrant, in quarum altera idem terminus primus signo positiuo affectus sit in altero negatiuo, posterior priori postponatur. Sit haec forma (A, B, C), deducaturque ex ipsa eodem modo vt in casu praec. forma alia (A, M, –N) (puta, accipiendo pro M residuum absolute minimum ipsius B secunDMM dum mod. A, et faciendo N –:haec demum pro repraesentante adoptetur. Quodsi vero eueniret, vt idem terminus primus minimus A pluribus periodi formis communis sit, omnes hae formae eo quo praescripsimus modo tractandae et ex formis prodeuntibus ea cuius terminus medius quam minimus euadit tamquam forma repraesentans assumenda erit. Ita e. g.