Latin
333
Gauss, Disquisitiones arithematicae 333
Unproofread scanNot analysed yet
Generalius, si multiplicator M, ad modulum in primus, eius est indolis vt fieri possit gg =aM, gh =bM, hi —cM. (mod. m), dicemus M x (a, b, c) siue MF esse res. quad. ipsius m, atque (g, h) valorem expressionis (M (a, b, c) vel (MF (mod. m). Ita e. g. forma (5, 1, 54) est res. quadr. ipsius 23 atque (7, 10) valor Vsus harum definitionum infra ostendetur: hic notentur propositiones sequentes: I. Si M (a, b, c) est R. Q. numeri m, hic determinantem formae (a, b, c) metietur. euim (g, h) est valor expressiones M (a, b, c) (mod. m), siue gg —aM, gh =bM, hi —CM (mod. m): erit bbMM— acMM E o, siue (bb —ac) MM per m diuisibilis. Quoniam autem M ad im primus esse supponitur, etiam bb ac per im diuisibilis erit. II. Si M (a, b, c) est R. Q. ipsius in, atque in aut numerus primus aut potestas numeri primi, puta =e: character particularis formae (a, b, c) respectu numeri p erit vel Rp, vel NP, prout M est residuum vel non residuum ipsius p. Hoc statim inde sequitur, quod tum aM tum M est residuum ipsius im siue ipsius p, atque ad minimum vnus numerorum a, c per p non diuisibilis (art. 230). Simili modo, si (manentibus reliquis) in =4, erit vel 1, 4 vel 3, 4 character part. formae (a, b, c) prout M =1 vel =5; nec non si m =8 vel altior potestas numeri 2, erit 1, 8; 7; 83 5, 83 7, 8 char. part. formae (a, b, c) pront M =133; 557 (mod. 8) resp. III. Vice versa si m est numerus primus aut numeri primi imparis potestas =pe determinantem bb –ac metiens, atque M vel residuum vel non residuum ipsius p, prout character formae (a, b, c) respectu ipsius p est Ry vel No resp. erit M (a, b, c) resid. quadr. ipsius m.