Latin
532
Gauss, Disquisitiones arithematicae 532
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem quod attinet ad ordines deriuatos: pro horum subdiuisione regulae nouae non sunt necessariae. Quum enim quiuis ordo deriuatus ex aliquo ordine primitiuo (determinantis minoris) originem trahat, illiusque classes singulae ad singulas huius sponte referantur: manifesto subdiuisio ordinis deriuati e subdiuisione ordinis primitiui peti poterit. 233. Si forma (primitiua) F =(a, b, c) ita est comparata, vt inueniri possint duo numeri g, h tales vt fiat gg =a, gh =b, hi Z c secundum modulum datum m, dicemus formam illam esse residuum quadraticum numeri in atque ga +hy valorem expressionis &(axx 4 2bxy 4 cyy) (mod. m), siue breuius (g, h) valorem expr. J. (a, b, c) vel C F (mod. m).