Latin
PROBLEMA. Proposita forma quacunque F ex
Gauss, Disquisitiones arithematicae 401
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc negotium ita absoluemus, vt primo omnes formas ancipites pr. primitiuas (A, B, C) determinantis propositi D, in quibus vel B =o vel B TA, eruere, tunc ex harum multitudine multitudinem omnium classium ancipitum pr. primitiuarum det. D inuenire doceamus. I. Omnes formae pr. primitiuae (A, o, C) determinantis D manifesto inueniuntur, accipiendo pro A singulos diuisores ipsius D (tum positiue tum negatiue) pro quibus C =—fit primus ad A. Quando itaque D =1, duae huiusmodi formae dantur (1, 9, –1), (–1, o, 1); totidem quando D =–1, puta (1, O, 1), (–1, o, –1); quando D est numerus primus aut numeri primi potestas (siue signo positiuo sine negatiuo), quatuor dabuntur (1, O, 9, 1). Generaliter autem, quando D per n numeros primos diuersos est diuisibilis (inter quos hoc loco etiam 2 in, computum ingredi debet): dabuntur omnino 2241 huiusmodi formae; scilicet posito D =*POR. ,designantibus P, Q, R etc. numeros primos diuersos aut numerorum primorum diuersorum potestates quorum multitudo =n, valores ipsius A erunt 1, P, Q, R. etc. atque producta ex quotcunque horum numerorum; horum valorum multitudo fit per theoriam combinationum 24, sed duplicanda est, quoniam singulis valoribus tum signum positiuum tum negatiuum tribuere oportet. II. Simili modo patet, omnes formas pr. primitiuas (2B, B, C) determinantis D obtineri, si pro B accipiantur omnes diuisores ipsius D (positiue et negatiue), pro quibus C =3 (B –B) fit integer et ad 2B primus.