Latin
PROBLEMA. Proposita forma quacunque F ex
Gauss, Disquisitiones arithematicae 400
Unproofread scanNot analysed yet
=Ku, adeoque, si K et K, identicae esse supponantur, etiam K et Kidenticas fore; simili ratione si K et Ku supponuntur esse identicae, etiam K et KV erunt; denique quum sit K. 4 K. =K, ex suppositione, K et Kv identicas esse, sequitur, etiam K et K coincidere; vnde colligitur, vel omnes tres classes K, K, K´ esse diuersas, vel omnes tres identicas. E. g. infra 600 dantur 75 numeri formae 8n 4 5, inter quos sunt 17 determinantes pro quibus casus prior locum habet siue multitudo classium in ordine pr. primitiuo ter maior est quam in impr. primitiuo, puta 37, 101, 141, 189, sterior valet, siue multitudo classium in vtroque ordine est aequalis. VII. Vix opus erit, obseruare, per disquisitionem praecedentem non solum multitudines classium in ordinibus diuersis eiusdem determinantis comparari posse, sed illam etiam ad quosuis determinantes diuersos qui rationem quadratorum inter se teneant esse applicabilem. Scilicet designante O ordinem quemcunque det. diam, O ordinem det. dmimi, O comparari poterit cum ordine proprie primitiuo det. diam, atque hic cum ordine deriuato ex ordine pr. prim. det. d, siue, quod respectu multitudinis classium eodem redit, cum hoc ordine ipso; et cum eodem prorsus simili ratione comparari poterit ordo O 257. Inter omnes classes in ordine dato determinantis dati imprimis classes ancipites disquisitionem vberiorem postulant, determinatioque multitudinis harum classium ad multa alia viam nobis aperiet. Sufficit autem, hanc multitudinem in solo ordine pr. primitiuo assignare, quum casus reliqui ad hunc facile reduci possint.