Latin
418
Gauss, Disquisitiones arithematicae 418
Unproofread scanNot analysed yet
omnes diuisores primi impares ipsius D, adeoque D sine respectu signi sui vel productum ex his numeris vel duplum huius producti. Designetur per a complexus characterum particularium Na, Nb, N etc. ,solus, quando D. =1 (mod. 4); adiuncto charactere 3, 4, quando D. E 3 atque e impar aut impariter par; adiunctis his 3, 8 atque 7, 8, quando D. =5 atque e pariter par; adiuncto vel charactere 3 et 6, 8, vel duobus 3, 8 atque 5, 8, quando Di =2 (mod. 8) atque e vel impar vel par; denique adiuncto vel charactere 5 et 7, 8, vel duobus 5, 8 atque 7, 8, quando D. =6 (mod. 8) atque e vel par vel impar. His ita factis, omnibus characteribus integris, in quibus multitudo impar characterum particularium a continetur, nulla genera proprie primitiua (positiua) determinantis D respondere poterunt. In omnibus casibus characteres particulares, qui exprimunt relationem ad tales diuisores primos ipsius D qui ipsum De non metiuntur, ad generum possibilitatem vel impossibilitatem nihil conferunt. –Ex theoria combinationum autem facillime perspicitur, hoc modo reuera semissem omnium characterum integrorum axignabilium excludi. Demonstratio horum praeceptorum adornatur sequenti modo. E principiis sect. praec. ,siue theorematibus in art. praec. denuo demonstratis nullo negotio deducitur, si p sit numerus primus (impar positiuus) ipsum D non metiens, cui aliquis e characteribus reiectis competat, De implicare multitudinem imparem factorum qui sint non residua ipsius p, atque adeo D, et hinc etiam D, esse non residuum ipsius p; porro facile perspicitur, productum e numeris quotcunque imparibus ad D primis, quorum nulli aliquis characterum reiectorum competat, etiam cum tali charactere consentire non posse; hinc vice versa perspicuum est, quemuis numerum imparem positiuum ad D primum, cui aliquis characterum reiectorum conueniat, certe aliquem factorem primum eiusdem qualitatis implicare, adeoque D ipsius non residuum esse. Si itaque forma proprie primitiua (positiua) determinantis D.