Latin
419
Gauss, Disquisitiones arithematicae 419
Unproofread scanNot analysed yet
daretur, alicui characterum reiectorum respondens, D foret non residuum cuiusuis numeri positiui imparis ad ipsum primi per talem formam repraesentabilis, quod manifesto cum theoremate art. 154. consistere nequit. Tamquam exempla conferantur classificationes in artt. 230, 231 traditae, quarum numerum quisque pro lubitu augere poterit. 264. Hoc itaque modo pro quouis determinante non quadrato dato omnes determinantes assignabiles in duas species P. O aequaliter distribuuntur, ita vt nulli characterum O forma proprie primitiua positiua respondere possit, reliquis autem P, quantum quidem hucusque nouimus, nihil obstet, quominus ad tales formas pertineant. Circa has characterum species notetur imprimis propositio sequens, quae ex ipsarum criterio facile deducitur: Si character ex P cum charactere ex O componitur (ad normam art. 946 perinde ac si etiam huic genus responderet) prodibit character ex Q; si vero duo characteres ex P vel duo ex O componuntur, character resultans ad P pertinebit.