Latin
SECTIO TERTIA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Breuitatis gratia, si d est vnus e diuisoribus numeri p– 1 (ad quos etiam 1 et p–1 referendi), per ψd designabimus multitudinem numerorum positiuorum ipso p minorum quorum potestas du est infima vnitati congrua. 53. Quo facilius haec disquisitio intelligi possit, exemplum apponimus. Pro p= 19 distribuentur numeri 1, 2, 5 . . . . 18 inter diuisores numeri 18 hoc modo: In hoc igitur casu fit ψ1–1, ψ221, ψ5–2, ψ6–2, ψ9 –6, ψ18–6. Vbi exigua attentio docet, totidem ad quemuis exponentem pertinere, quot dentur numeri hoc non maiores ad ipsumque primi, siue esse in hoc certe casu, retento signo art. 40, ψd =od. Hanc autem obseruationem generaliter veram esse ita demonstramus. I. Si numerus aliquis habetur a, ad exponentem d pertinens (i. e. cuius potestas dia vnitati congrua, omnes inferiores incongruae), omnes huius potestates, aa, as, a . . . .