Latin
SECTIO TERTIA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 49
Unproofread scanNot analysed yet
a siue ipsarum residua minima proprietatem priorem etiam possidebunt (vt potestas ipsarum de vnitati sit congrua) et quum hoc ita etiam exprimi possit, residua minima numerorum a, aa, 47 . . . 41 (quae omnia sunt diuersa) esse radices congruentiae ader haec autem plures quam d radices diuersas habere nequeat, manifestum est, praeter numerorum a, aa, a . . . . ad residua minima alios numeros inter i et p–1 incl. non dari quorum potestates exponentis d congruae sint vnitati. Hinc patet omnes numeros ad exponentem d pertinentes inter residua minima numerorum a, da, a . . . . au reperiri. Quales vero sint, quantaque eorum multitudo ita definitur. Si k est numerus ad d primus, omnes potestates ipsius at, quarum exponentes C d, vnitati non erunt congrui: esto enim †(mod. d) m (vid. art. 31) eritque alm =a; quare si potestas ea ipsius at vnitati esset congrua atque ecd, foret etiam alme et hinc ae =I contra hyp. Hinc manifestum est, residuum minimum ipsius at ad exponentem d pertinere. Si vero diuisorem aliquem, S, cum d communem habet, ipsius at residuum minimum ad exponentem d non pertinet; quoniam tum potestas, iam vnitati fit congrua (erit enim 1/2 per d diuisibilis, siue =o (mod. d) adeoque ab =1). Hinc colligitur totidem numeros ad exponentem a pertinere quot numerorum 1, 2, 3 . . . . d ad d sint primi. At memorem esse oportet, hanc conclusionem innixam esse suppositioni, vnum numerum a iam haberi ad exponentem d pertinentem. Quamobrem dubium remanet, fierine possit vt ad aliquem exponentem nullus omnino numerus pertineat; conclusioque eo limitatur vt ψd sit vel –o vel –pd.