Latin
PROBLEMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 483
Unproofread scanNot analysed yet
–M quarum numerus characteristicus sit 1 dari, quando M alicui numerorum 1, 2, 3, 5, 6 secundum modulum 8 congruus sit et quidem in vnico semper genere, quod improprium erit quando M =3; tales formas omnino non dari, quando M E o, 4. vel 7 (mod. 8). Ceterum manifestum est, si (–a, –b, –c) sit sit forma primitiua negatiua cuius num. char. †1, (a, b, c) esse formam primitiuam positiuam cuius num. char. –1; hinc perspicuum est, in quinque casibus prioribus (quando M =1, 2, 3, 5, 6) dari genus vnum primitiuum positiuum cuius formae habeant num. char. 1, et quidem, pro M –3, improprium, in tribus reliquis vero (quando M E o, 4, 7) tales formas positiuas omnino dari non posse. 289. Circa repraesentationes proprias formarum binariarum per ternariam ax ψ γγ ψ zz –f, e theoria generali in art. 282 tradita colliguntur haec: I. Forma binaria o per f proprie repraesentari nequit, nisi fuerit forma positiua primitiua, atque —1 (i. e. det. formae f) ipsius numerus characteristicus. Quare pro determinante positiuo, nec non pro negatiuo –M quando M est vel per 4 diuisibilis vel formae 8n 47, nullae formae binariae per f proprie repraesentabiles dantur.