Latin
PROBLEMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 484
Unproofread scanNot analysed yet
II. Si vero φ =(p, q, r) est forma positiua primitiua determinantis –M, atque –1 numerus characteristicus formae q, adeoque etiam oppositae (p, –q, r): dabuntur repraesentationes propriae formae e per f ad quemlibet valorem datum expr. (q, 1) pertinentes. Scilicet omnes coëfficientes formae ternariae g det. –1 (art. 285) necessario fient integri, g vero forma definita, adeoque ipsi f certo aequiualens III. Multitudo omnium repraesentationum ad eundem valorem expr. V –(p, –q, r) pertinentium in omnibus casibus, praeter M =1 et M =2, per art. 285; III aeque magna est ac multitudo transformationum formae f in g, adeoque, per art. 285, =48; ibinde patet, si vna repraesentatio ad valorem datum pertineris habeatur, 47 reliquas inde deriuari, valores ipsorum 2, y, z; omnibus quibus fieri potest modis tum inter se permutando tum signis oppositis afficiendo; quare omnes 48 repraesentationes vnicam decompositionem formae q in tria quadrata producunt, si ad quadrata ipsa tantum, neque ad ipsorum ordinem radicumue signa respicitur. IV. Posita multitudine omnium numerorum primorum imparium diuersorum ipsum M metientium –μ, haud difficile ex art. 255 concluditur, multitudinem omnium valorum diuersorum expressionis /–(p, –q, r) (mod. M. )fore –2′, e quibus per art. 285 semissem tantum considerare oportet (quando M D 2). Quare multitudo omnium repraesentationum propriarum formae o per f erit –48. 96–1 –g. 21–3; multitudo autem discerptionum diuersarum in terna quadrata =2–1 Ex. Sit φ =19tt +Stu †41uu, adeoque M =770; hic quatuor valores sequentes expr. 3, 41) (mod. 770) considerare opor(291, –127). Vt inueniantur repraesentationes ad valorem (39, 237) pertinentes, primo eruitur forma ternaria (19, 41, 2) =g, in quam per praecepta art.