Latin
526
Gauss, Disquisitiones arithematicae 526
Unproofread scanNot analysed yet
8): per formam hanc repraesentari possunt numeri impares vel tales tantum qui sunt E I et –3 (mod. 8), vel tales tantum qui sunt –5 et Σ (mod. 8). Demonstrationem praecedenti (in II) omnino similem quisque nullo negotio euoluere poterit. –Ita e. g. per formam (5, 1, 7) vnice tales numeri impares possunt repraesentari qui sunt aut E 5 aut E 7 (mod. 8). 230. Omnes igitur numeri qui per formam primitiuam datam F determinantis D repraesentari possunt, relationem fixam habebunt ad singulos diuisores primos ipsius D (per quos quidem ipsi non sunt diuisibiles), numeri impares vero qui per F possunt repraesentari, in quibusdam casibus etiam ad numeros 4 et 8 relationem fixam habebunt, scilicet ad 4, quoties D aut –o aut =3 (mod. 4, et ad 8 quoties D aut =o, aut E 2 aut –6 (mod. 8)*). Talem relationem ad singulos hos numeros, characterem seu characterem particularem formae F vocabimus sequentique modo exprimemus: *)Pro determinantibus per &diuisibilibus relatio ad numerum q negligi potest, quoniam in hoc casu sub relatione ad S iam est contenta. ed by Quando sola residua quadratica numeri primi p per formam F repraesentari possunt, tribuemus ipsi characterem R p, in casu opposito characterem N p; similiter scribemus 1, 4, quando alii numeri impares per formam F repraesentari nequeunt nisi qui sunt =1 (mod. 4.) ,vnde statim liquet quales characteres exprimantur per simis per quas numeri impares tales soli repraesentari possunt qui sec. mod.