Latin
527
Gauss, Disquisitiones arithematicae 527
Unproofread scanNot analysed yet
8 sunt vel E i vel E 7, tribuemus characterem 1 et 7, 8; ex quo significatio characterum 3 et 5, 8; 1 et 5, 8; 5 et 7, 8 sponte sequitur. Characteres singuli formae primitiuae datae (a, b, c) determinantis D semper ex viio saltem numerorum a, c (qui manifesto per formam illam ambo sunt repraesentabiles) cognosci possunt. Nam quoties per est diuisor primus ipsius D, certe vnus numerorum a, c per p non erit diuisibilis; si enim vterque per p diuisibilis esset, p etiam ipsum bb (=D †ac) metiretur, et proin etiam ipsum b, i. e. forma (a, b, c) non esset primitiua. Simili modo in iis casibus vbi forma (a, b, c) ad numerum 4 vel 8 relationem fixam habet, certo ad minimum vnus numerorum a, c impar erit, ex quo igitur relatio illa deprehendi poterit. Ita e. g. character formae (7, 9, 25) respectu numeri 25 e numero 7 concluditur N 23, eiusdem formae character respectu numeri 7 habetur ex numero 25 puta R 7; denique character huius formae respectu numeri 4, puta 5, 4, vel e numero 7 vel e numero 23 colligi potest.