Latin
531
Gauss, Disquisitiones arithematicae 531
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam ea quae de formarum characteribus explicata sunt proxime eum in finem sunt allata, vt subdiuisio ordinis positiui proprie primitiui inde petatur: tamen nihil impedit quominus eadem etiam ad formas classesque negatiuas aut ad improprie primitiuas applicentur, atque tum ordo improprie primitiuus positiuus, tum ordo proprie primitiuus negatiuus, tum ordo improprie primitiuus negatiuus ex eodem principio in genera subdiuidantur. Ita postquam e. g. ordo proprie primitiuus formarum determinantis: 145 in duo genera sequentia subdiuisus est etiam ordo improprie primitiuus perinde in duo genera subdiuidi potest: R5, Rag vel, sicuti classes positiuae formarum determinantis –129 in quatuor genera distribuuntur: etiam classes negatiuae in quatuor ordines discedunt Attamen quum systema classium negatiuarum systemati positiuarum semper tam simile euadat, plerumque superfluum videbitur illud seorsim construere. Ordinem improprie primitiuum autem ad proprie primitiuum reducere infra docebimus.