Latin
531
Gauss, Disquisitiones arithematicae 531-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quando in genere principali plures quam duae classes ancipites continentur, determinans certo est irregularis atque exponens irregularitatis parz quando vero vna tantum aut duae in illo genere adsunt, det. aut regularis erit aut saltem exp. irr. impar. Omnes determinantes negatiui formae –(216k 4 27), vnico –27 excepto, irregulares sunt, et exp. irr. per 3 diuisibilis; idem valet de dett. negg. formae —(1000k 4 75) et (1000k 4 675), vnico –75 excepto, infinitisque aliis. Si exp. irr. est numerus primus p. aut saltem per p diuisibilis, n per po diuisibilis erit, vnde sequitur, si n nullum diuisorem quadratum implicet, determinantem certo esse regularem. Pro solis determinantibus quadratis positiuis ce a priori semper dignosci potest, vtrum regulares sint an irregulares; scilicet illud euenit, quando e est 1 aut 2 aut numerus primus impar aut potestas numeri primi imparis; hoc in omnibus reliquis casibus. Pro dett. negg. ,irregulares continuo frequentiores euadunt, quo maiores fiunt determinantes; e. g. in tota milliade prima tredecim irregulares reperiuntur, (signo liade secunda reperti sunt 13 quorum exp. irr. 2, atque 15 quorum exp. irr. 3; in milliade decima 31 cum exp. irr. 2 atque 32 cum exp. irr. 3. Num determinantes cum exp. irr. maiori quam 3 infra –10000 occurrant, decidere nondum licet; vltra hunc limitem exponentes quicunque dati prouenire possunt. Frequentiam determinantium negatiuorum irregularium ad frequentiam regularium continuo magis, dett. crescentibus, ad rationem constantem appropinquare valde probabile est, cuius determinatio geometrarum tagacitate magnopere digna foret.