Latin
532
Gauss, Disquisitiones arithematicae 532-2
Unproofread scanNot analysed yet
–Pro determinantibus positiuis non quadratis irregulares multo rariores sunt; tales, quorum exp. irr. par sit, infinite multi certo dantur (e. g. 3025 pro quo est 2); nullum quoque dubium videtur, quin tales exstent, quorum exp. irr. sit impar, etsi fateri oporteat, nullum se hactenus nobis obtulisse. IX. De adornatione maxime commoda systematis classium, in genere principali pro determinante irregulari contentarum, hic agere propter breuitatem non licet; obseruamus tantummodo, quum vnica basis hic non sufficiat, duas vel adeo plures adhuc classes hic esse accipiendas, e quarum multiplicatione et compositione omnes producantur. Hinc indices duplices aut multiplices emergent, qui eundem fere vsum praestabunt ac simplices pro regularibus. Sed hanc rem alio tempore fusius tractabimus. X. Denique obseruamus, quum omnes proprietates in hoc art. et praec. consideratae imprimis a numerò n pendeant, qui simile quid est ac p –1 in Sect. III; hunc numerum summa attentione dignum esse; quamobrem quam maxime optandum esset, vt inter ipsum atque determinantem, ad quem pertinet, nexus generalis petegatur. De qua re grauissima eo minus desperandum censemus, quoniam iam successit, valorem mediocrem producti ex n in multitudinem generum (quae a priori assignari potest) saltem pro determinantibus negatiuis formulae analyticae subiicere (art. 302). 307. Disquisitiones artt. praecc. solas classes generis principales complectuntur, adeoque sufficiunt tum pro dett. poss.